| Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Datus est michi stimulus carnis mee (2Co 12-7) Datus est michi stimulus carnis mee (2Co 12-7) |
| Publicació de la fitxa: 2026-09-24 Darrera modificació: 2026-09-24 |
| Bases de dades: | Sciència.cat |
| Descripció |
| Autor: | Carmel Ferragud |
| Estat: | parcial |
| Identificació |
| Obra: | Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Datus est michi stimulus carnis mee (2Co 12-7) |
| Part de l'obra: | Datus est michi stimulus carnis mee (2Co 12-7) |
| Bibliografia |
| Edicions: | Ferrer (1995), Colección de sermones de ..., pp. 128-129 (11: Alius sermo) |
| Text |
| Fragments destacats: | «Dico primo, quod Deus habet stimulus de dolor corporal affligent, ne, scilicet pigritemur in bona vita, sicut sunt infirmitates, dolores, paupertates, fames, cecitatem, et huiusmodi. Non credatis quod Deus delectetur in nostris malis; sed racio principalis nostrarum affliccionum ex parte Dei [est] redduccio ad gloriam. Nota ad hoc similitudinem de iumento, quoniam portat onus, quod non delectabiliter verberatur a domino suo, sed si deviavit a recta via, tunc percutitur ut ad viam reducatur per flagellum. Si vero non deviavit, adhuc cum flagello percutitur non delectabiliter, sed ut cicius vadat, et ulterius promoveatur ut currat, et tandem ad domum veniat. Sic eciam via ad Paradisum est bona vita (…). Sed aliquocens homines deviant ad dexteram, amore prosperitatis, dimittentes bonam vitam. Videns ergo Deus quod iumentum suum deviat a via recta, stimulat eum flagello infirmitatis, vel famis, doloris, vel mortalitatis, qui tangunt carnem, ut dicat homo: "Si ego essem in via bone vite Deus non stimularet me". Et sic reducatur ad viam conterendo, confitendo, et remittendo, etc. Si forte sit in via, sed vadit spaciose, stimularetur eciam a Deo ut cicius ambulet per bona opera passeiando, et bonam vitam mellorando, scilicet cum maiori fervore spiritus, et diligencius faciat bona opera (…).
Ideo ne magnitudo revelacionum eum extollet, datus fuit sibi stimulus carnis. Glosa verior dicit, quod iste stimulus fuit dolor lateris, scilicet burç. Si dicatur, hoc impediebat eum,ne ita cito ambularet sibi aufferendo eieiunia, predicaciones, etc. Respondeo, quod Apostolus profficiebat ex pasciencia illa et humilitate doloris, quia erat ita sanctus, quod curabat alios infirmos, et quod ista pateretur pascienter. Si ergo Apostolus tam sanctus indigebat stimulo, quanto magis nos peccatores! Ideo pacienter debemus sustinere flagella». |
| Paraules clau |
| dolor malaltia penitència sermó |
|