| Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Sicut lucerna fulgoris illuminabit te (Lc 11, 36) Sicut lucerna fulgoris illuminabit te (Lc 11, 36) |
| Publicació de la fitxa: 2026-09-24 Darrera modificació: 2026-09-24 |
| Bases de dades: | Sciència.cat |
| Descripció |
| Autor: | Carmel Ferragud |
| Estat: | parcial |
| Identificació |
| Obra: | Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Sicut lucerna fulgoris illuminabit te (Lc 11, 36) |
| Part de l'obra: | Sicut lucerna fulgoris illuminabit te (Lc 11, 36) |
| Bibliografia |
| Edicions: | Ferrer (1995), Colección de sermones de ..., pp.293-294 (17: Sermo factus Ilerde die mercurii XXIª marcii, et erat festum beati Benedicti) |
| Text |
| Fragments destacats: | «Ecce ergo hic radium modestie corporalis. Quia licet nos non habeamus tantam virtutem, saltim ieiunemus Quadragesimam, nam melius est quod quis corrigat filium suum, quam sagio ad pedem furche. Nam ita est, quia caro et corpus tuum filius tuus est, melius est ergo ut tu castiges eum cum virgapenitencie, quam sagio nos Inferni cum tormentis perpetuis. Capiamus ergo de hoc radio, quoniam iam sentencia data est. Et ideo dicitur Luce, XIIIº, 5, dicendo, quod si penitenciam non egeritis, omnes similiter peribitis. Et videatis, quod si esset aliquis condempnatus a Rege, vel a Principe (…), sic indua illam camisiam stupe, vel istam tunicam ferream, et concremantem, et inperpetuu, et elige quod melius erit tibi. Stultus esset, qui non elegerit camisiam stupe, et ad certum tempus. Nam tunica ferrea, que non durat nisi per modicum tempus. Istam ergo accipiamus, et tunc dicetur: Sicut lucerna fulgoris, quod fuit Thema. Et ecce hic de modestia corporali.
Quartus radicus est fortitudo virtualis, non bestialis, ut est fortitudo saltandi, nam istam habet cervus, vel luctandi, nam istam habet ursus, vel currendi, nam istam habet luppus, vel canis, vel pugnandi, nam istam habet leo. Sed habeamus fortitudinem virtualem, que est resistere peccatis et demonibus, et istam habuit sanctus Benedictus. Nam videns diabolus Benedictum ita firmum, voluti sibi dare prelium Et diabolus assumpsit formar cuiusdam avis, que vocatur merla. Et dum ipse contemplando, illa veniebat, sicut venit musca asini, que quando est remota ab una parte, inmediate est in aliam (…). Ita hodie faciunt disciplinantes. Et de sancto Benedicto non legimus, quod fecisset nisi semel, quia forte mortuus fuisset (…). Non tamen reprobo disciplinam, sed indiscrecionem, sicut in ieiuniis non est reprobando, sed bene excessus. Item, vigilare in oracione, bonum est, sed propter excessum posset intellectus amiti. Non ergo sepius vos disciplinetis, sed ut Benedictus. Noster pater sanctus Dominicus ter in die se disciplinabat, sed cum cathenis, unt non minus valeret. ITem, sanctus Franciscus cum suo singulo, non quod esset pulcher sicut hodie portant, quia plus stant in fiendo cingulum fratrum Minorum, quam in corrigio alicuius Regine (…).» |
| Paraules clau |
| alimentació animals cérvol lleó merla ós penitència religiositat |
|