| Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Hoc facite in meam commemorationem (1Co 11, 24) Hoc facite in meam commemorationem (1Co 11, 24) |
| Publicació de la fitxa: 2026-09-24 Darrera modificació: 2026-09-24 |
| Bases de dades: | Sciència.cat |
| Descripció |
| Autor: | Carmel Ferragud |
| Estat: | parcial |
| Identificació |
| Obra: | Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Hoc facite in meam commemorationem (1Co 11, 24) |
| Part de l'obra: | Hoc facite in meam commemorationem (1Co 11, 24) |
| Bibliografia |
| Edicions: | Ferrer (1995), Colección de sermones de ..., pp. 333-334 (1: Sermo factus Valencie feria Vª in die cene Domini) |
| Text |
| Fragments destacats: | «Bona gens, ego volens declarare modum vel racionem, quo, vel quibus istud Sanctum Sacramentum fuit institutum et ordinatum. Et inveni quinque raciones principales, quibus fuit institutm et ordinatum hoc per Dominum nostrum Iesum Christum.
Prima est, propter curacionem medicinalem (…).
Et primo dico, quod istum Sanctum Sacramentum fuit hodie institutum et ordinatum, ut haberemus plenam curam. Et ista est racio: quia nostra infirmitas, et pauperies, et omnes labores, quos sustinemus, omnes venerunt propter gustum unius viatici, quod comedit Adam pater noster. Propter illud viaticum fuit aperta ianua omnibus paupertatibus et laboribus, quoniam si non esset peccatum, non haberemus dolorem, non paupertatem, non laborem, non infirmitatem, non tedium, non tristiciam alicuius pene. Quia postquam homo repletum fuisset paradisum terrenale, tunc dixerat Dominus Angelis suis: "Descendite ad paradisum, et ducite michi tantas personas, talem et talem, et illum et illam, et portare ad celum hic". Et isto modo sine infirmitate, miseria, et paupertate, et morte, translati fueramus ad Paradisum. Sed quia Adam peccavit, et peccando aperuit ianuam omnibus malis. Unde dicunt gramatici: "Mala, mali, male, mala contulit omnia mundo". Ita quod omnia mala venerunt propter illud comedere, quoniam ni sola Eva comederat, ipsa sola peccaverat, et nos non fueramus concepti in peccato originali, nam ipsa sola fuerat rea. Sed quia ipse peccavit, transivit omne malum nobis.
Et contra hoc quid fecit Dominus noster? Cum vidit quod totum malum venerat propter comestionem et diaboli suggestionem, tunc dixit Deus: "Ego ordinabo unum cibum, qui sit medela ad sanandum omnem plagam, omnem langorem, et debilitatem, et omnia peccata, dolores et labores". Et ordinavit istum fructum, scilicet corpus suum, quod natum est ex Maria Virgine ad sanandum omnem langorem, plagam, et dolorem, et sufficiens et superhabundans ad curandum omnibus infirmitatibus, plagis, et doloribus anime, et corporis... Quia sictu diabolus duxit viaticum ad nocendum, ita Iesus duxit ad sanandum omnem langorem, quia sicut fructus malus nocuit, ita bonus fructus, scilicet Iesus, profuit. Et ecce unde exivit nocibilis plaga, siclicet ex fructu, ita ex fructu universalis exivit medela.
Sed diceret aliquis, quod non est sic, quia multi comunicant, et remanent infirmi, quamvis vadunt cum bona intencione. Item, de animabus, quia cum multe vadun cum bona intencione, et recipiunt istam medicinam, et propter hoc non dimittunt peccare. Ergo qualiter dicitis vos, frater, quod hec medela curat omnes plagas? Respondeo, et dico, quod medicina quam dant medici infirmis duo debent habere: Et primo, quod habeant disposicionem materie. Secundo, quod habeat medicina effectum. PRimo, dico quod requiritur disposicio materie, quia videtis quod quando debetur alicui dari purga, primo datur sive preparatorium, et postea respicit diligenter quod non sit causa mortis. Verbi gracia, si aliquis homo pinguis sive grossus, habeat foramen in tibia, seu coxa, non clauderet sibi illam medicus, quamvis bene posset facere, sed non vult, quia esset causa mortis. Sed dicit: "O, iste morietur, nolo ergo claudere sibi plagam, vel foranem!". Unde quidam erat rex, et habebat plagam in auribus, et noveritis quod quidam magnus medicus dixit michi hoc, et habebat magnos fontes intus, et volevat claudere, et medici dicebant quod non facerent. Finaliter fecit, et trepuit medicus. Ergo ecce quomodo non solum debemus attendere principium, aut disposicionem materie, sed eciam finem et utilitatem. Nam multe plague sunt, quas non licet curare incontinenti, quod esset magnum periculum. Et sic in proposito nostro, nam primius requiritur disposicio materie, et finis. Verum erit bonus, quia si aliquis venit ad respiciendum istam medicinam, oportet quod primitus habeat preparatorium. Et quod est perparatorius istius medicine? Quod deliberetur ieiuniis, et quod accipiat aquam calidam, hoc est lacrimarum, et hoc propter amorem et dulcorem Spiritus Sancti. Et si facit contrarium non vadit dispositus, non accipiet sanitatem, et hoc culpa sua, quia non habet locum cura ista. Et ecce quantum ad animam.
Item, quantum ad corpus. Nam bene scitis, quod bonus medicus dat bonas medicinas corpori, taliter quod non sint contrarie anime, quod alias non sustineret. Quia dicet: "Si talem medelam conferremus, sanaret tunc corpus, sed esset peccatum anime, quia oportet comitti tale peccatum". Sed si bene est disposita materia, scilicet quod veniat bene confessus, et cum bona devocione, salutem consequetur universalem anime et corporis, et sic tunc proficeret anime (…). Et ecce quando clericus facit tres partes de hostia, secrete dimittit una partem cadentem in sanguine, et dicit: Hec sacrosanta comistio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi, fiat michi, et omnibus sumentibus salus mentis et corporis, et ad vitam capescendam eternam preparaico salutaris, etc. Ideo dico, quod est curacio medicinalis universalis (…).
Quia in isto sacramento non est totaliter operacio, nec alteracio, nec transmutatio, nec totalem creacionem, sed magis adpropinquat ad creacionem, vel operacionem, quoniam in omni operacione facta aliud mutata in aliud remanent primi efectus. Verbi gracia, nam sicut aqua que primo est frigida, et postea est calida, sempre remanet prima materia illa vocata per Philosophos. Item, in ligno sicco si comburatur semper remanet prima materia in cinere (…).
Quia sicut medicus dicit infirmo, quod si vult sanitatem habere, quod accipiat pillolas. Et dicit infirmus: "Quomodo capiam eas, nam nigre et amare sunt?". Et tunc dicit bonus medicus: "Non cures, quia ego involvam eas in nebulis, vel hostiis, ut non videas, nec sencias amaritudinem illam, nes habeas fastidium". Et isto modo dat eas infirmo. Et istam practicam tenent Ypocràs, vel Galienus Iesus Christus, nam ipse coperit ema in illa cortina alba indivisibili, ut non adducat abhominacionem nobis, quia comedere carnem humananm abhominabile esset. Et beatus noster medicus vult abscondere medelam suam, ut non male sapiat, nec saporem carnis, sed saporem panis (…).» |
| Paraules clau |
| hòstia malaltia medicaments pecat píndola religiositat |
|