| Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Expedit unum hominem mori pro populo (Jn 18, 14) Expedit unum hominem mori pro populo (Jn 18, 14) |
| Publicació de la fitxa: 2026-09-24 Darrera modificació: 2026-09-24 |
| Bases de dades: | Sciència.cat |
| Descripció |
| Autor: | Carmel Ferragud |
| Estat: | parcial |
| Identificació |
| Obra: | Ferrer, Vicent (1350 – 1419). Expedit unum hominem mori pro populo (Jn 18, 14) |
| Part de l'obra: | Expedit unum hominem mori pro populo (Jn 18, 14) |
| Bibliografia |
| Edicions: | Ferrer (1995), Colección de sermones de ..., pp. 349-350 (2: Sermo factus in die veneris sancto Valencie XXI aprilis Expedit unum hominem mori pro populo). |
| Text |
| Fragments destacats: | «Tercius punctus, qui fuit in passione, fuit condempnació judicial, quia coram quatuor iudicibus fuit condempnatus. Primo, coram Anam, per presumptuós et vana gloriós. Secundo, coram Cayffa pro digno mortis. Tercio, coram Herode sicut stultus. Quarto, coram Pilato ad mortem. Et quomodo venit conveniencia et expediencia? Et ecce quatuor iudices, et non sine racione. Nam postquam Adam fuit ligatus per peccatum, fuit condempnatus ad quatuor condempnaciones, scilicet elementa, sed quia ignis non poterat cremare ante, et post fuit subiectus ipsi. Item, ad terram ad laborandum, quia ad terram habet reverti. Ad aquam, quia per ipsam debebat lavari. Item, ad aerem, scilicet ad respirandum et navigandum. Et post fuit condempnatus, et subiectus igni, ut enum haberet escalfare. Item, aque, quia per ipsam habebat lavari. Et ideo Iesus coram quatuor iudicibus voluit condempnari.
Item, Adam fuit condempnatus in quatuor qualitatibus corporis, qui continuo laborant pro destruendo corpus, calor, [frigiditati], siccitati et humiditati. Et iste nunquam cessant usque adducunt hominem ad mortem. Item, coram quatuor complexionibus: colere, malanconie, fleuma, et sanguine que ducunt hominem ad mortem. Item, quatuor temporibus anni, scilicet yemi, primevere, estati et autumpno. Istis ergo quatuor fuit Adam obligatus, et nunquam cessant donec ducunt hominesad mortem. Et ideo Iesus voluit coram quatuor iudicibus condempnari ad demostrandum expedienciam et convenienciam, qua non fuit nisi misterium (…)». |
| Paraules clau |
| aigua aire complexió foc humors pecat qualitats sermó terra |
|